verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea
et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus
super rotam
et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus
suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in
oculis eius ut faceret
et factum est verbum Domini ad me dicens
numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus
Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in
manu mea domus Israhel
repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut
eradicem et destruam et disperdam illud
si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus
sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod
cogitavi ut facerem ei
et subito loquar de gente et regno ut aedificem et ut
plantem illud
si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam
paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei
nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem
dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et
cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua
mala et dirigite vias vestras et studia vestra
qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras
ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus
ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit
talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel
numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli
possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes
quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et
inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per
eas in itinere non trito
ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum
sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit
caput suum
sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et
non faciem ostendam eis in die perditionis eorum
et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam
cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a
sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua
et non adtendamus ad universos sermones eius
adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum
numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam
animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut
loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis
propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus
gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri
earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in
proelio
audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos
latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos
absconderunt pedibus meis
tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in
mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a
facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in
tempore furoris tui abutere eis